1. Beneficium ecclesiasticum non potest licite sine institutione canonica obtineri.

2. Possessor malae fidei ullo tempore non praescribit.

3. Sine possessione praescriptio non procedit.

4. Peccatum non dimittitur nisi restituatur ablatum.

5. Peccati venia non datur nisi correcto.

6. Nemo potest ad impossibile obligari.

7. Privilegium personale personam sequitur et extinguitur cum persona.

8. Semel malum semper praesumitur esse malum.

9. Ratum quis habere non potest quod eius nomine non est gestum.

10. Ratihabitionem retrotrahi et mandato non est dubium comparari.

11. Cum sunt partium iura obscura reo fovendum est potius quam actori.

12. In iudicii non est acceptio personarum habenda.

13. Ignorantia facti non iurii excusat.

14. Cum quis in ius alterius succedit iustam ignorantiae causam habere censetur.

15. Odia restringi et favores convenit ampliari.

16. Decet beneficium concessum a Principe esse mansurum.

17. Indultum a iure beneficium non est alicui auferendum.

18. Non firmatur tractu temporis quoad ab initio non subsistit.

19. Non est sine culpa qui rei quae ad se non pertinet se immiscet.

20. Nullus pluribus uti defensionibus prohibetur.

21. Quod semel placuit amplius displicere non potest.

22. Non debet aliquis alterius odio praegravari.

23. Sine culpa, nisi subsit causa non est aliquis puniendus.

24. Quod quis mandato facit iudicis, dolo facere non videtur, cum habeat parere necesse.

25. Mora sua cuilibet nociva est.

26. Ea quae fiunt a iudice si ad eius non spectant officium non subsistunt.

27. Scienti et consentienti non fit iniuria neque dolus.

28. Quae a iure communi exorbitant nequaquam ad consequentiam sunt tradenda.

29. Quod omnes tangit debet ab omnibus probari.

30. In obscuris minimum est sequendum.

31. Eum qui certus est certiorari ulterius non oportet.

32. Non licet actori quod reo licitum non exsistit.

33. Mutare quis consilium non potest in alterius detrimentum.

34. Generi per speciem derogatur.

35. Plus semper in se continet quod est minus.

36. Pro possessore habetur qui dolo desiit possidere.

37. Utile per inutile non debet vitiari.

38. Ex eo non debet quis fructum consequi quod nisus extitit impugnare.

39. Cum quid prohibetur, prohibentur omnia quae sequuntur ex illo.

40. Pluralis locutio duorum numero est contenta.

41. Imputari ei non debet per quem non stat si non fiat quod per eum fuerat faciendum.

42. Accessorium naturam sequi congruit principalis.

43. Qui tacit consentire videtur.

44. Is qui tacit non fatetur, sed nec utique negare videtur.

45. Inspicimus in obscuris quod est verisimilius, vel quod plerumque fieri consuevit.

46. Is qui in ius succedit alterius, eo iure quo ille uti debebit.

47. Praesumitur ignorantia ubi scientia non probatur.

48. Locupletari non debet aliquis cum alterius iniuria vel iactura.

49. In poenis benignior est interpretatio facienda.

50. Actus legitimi conditionem non recipiunt neque diem.

51. Semel Deo dicatum non est ad usus humanos ulterius transferendum.

52. Non praestat impedimentum quod de iure non sortitur effectum.

53. Cui licet quod est plus licet utique quod est minus.

54. Qui prior est tempore potior est iure.

55. Qui sentit onus sentire debet commodum et contra.

56. In re communi potior est conditio prohibentis.

57. Contra eum qui legem dicere potuit apertius est interpretatio facienda.

58. Non est obligatorium contra bonos mores praestitum iuramentum.

59. Dolo facit qui petit quod restituere oportet eumdem.

60. Non est in mora qui potest exceptione legitima se tueri.

61. Quod ob gratiam alicuius conceditur non est in eius dispendium retorquendum.

62. Nullus est consilio, dummodo fraudolentum non fuerit obligatur.

63. Exceptionem obiiciens non videtur de intentione adversarii confiteri.

64. Quae contra ius fiunt, debent utique pro infectis haberi.

65. In pari delicto et causa potior est conditio possidentis.

66. Cum non stat per eum ad quem pertinet quominus conditio impleatur, haberi debet perinde ac si impleta fuisset.

67. Quod alicui suo non licet nomine nec alieno licebit.

68. Potest quis per alium quod potest facere per seipsum.

69. In malis promissis fides non expedit observari.

70. In alternativis debitoris est electio et sufficit alterum adimpleri.

71. Qui ad agendum admittitur est ad excipiendum multo magis admittendus.

72. Qui facit per alium est perinde ac si faciat per seipsum.

73. Factum legitimum retrotrahi non debet, licet casus postea eveniat a quo non potuit inchoari.

74. Quod alicui gratiose conceditur trahi non debet ab aliis in exemplum.

75. Frustra sibi fidem quis postulat ab eo servari, cui fidem a se praestitam servare recusat.

76. Delictum personae non debet in detrimentum Ecclesiae redundare.

77. Rationi congruit ut succedat in onere qui substituitur in honore.

78. In argumentum trahi nequeunt quae propter necessitatem aliquando sunt concessa.

79. Nemo potest plus iuris transferre in alium quam sibi ipsi competere diagnoscatur.

80. In toto partem non est dubium contineri.

81. In generali concessione veniunt ea quae quis esset verisimiliter in specie concessurus.

82. Qui contra ius mercatur bonam fidem praesumitur non habere.

83. Bona fides non patitur ut semel exactum iterum exigatur.

84. Cum quid una vita proibetur alicui ad id alia non debet admitti.

85. Contractus ex conventione legem accipere diagnoscuntur.

86. Damnum quod quis sua culpa sentit sibi debet non aliis imputare.

87. Infamibus portae non pateant dignitatum.

88. Certum est quod is committit in lege, qui legis verbum complectens, contra legis nititur voluntatem.