«Sto attonitus et considero, quia caeli non sunt mundi in conspectu tuo.

Si in angelis repperisti pravitatem nec tamen pepercisti, quid fiet de me?

Ceciderunt stellae de caelo, et ego pulvis quid praesumo?

[...] Nam relicti mergimur et perimus; visitati vero erigimur et vivimus.

Instabiles quippe sumus, sed per te confirmamur; tepescimus, sed a te accendimur» (De Imitatione Christi, lib. 3, 14)