«Vides ut Spiritus transformet quodammodo in aliam imaginem eos in quibus inhabitat?

Transfert enim facile a rerum terrenarum sensu ad spectanda solum ea quae sunt in caelis, et ex imbelli timiditate ad strenuam et generosissimam vim animi.

Neque vero dubium est quin ita affectos reperiamus dicipulos et sic per Spiritum confirmatos, ut persequentium incursibus nequaquam vincerentur, sed dilectioni in Christum mordicus adhaererent» (Commentarius sancti Cyrilli Alexandrini episcopi in Evangelium Ioannis, Lib. 10, 16, 6-7: PG 74, 434)